Latin
9.40 to 9.55
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 9.40-55
Unproofread scanNot analysed yet
et solemnitates evolulae sunt. Subverso enim templo, et Judaica religione sublata, otiis eorum festivitas periit. Dicitque se Domiuus circumvallare Ariel Babylchio exercitu, et fore cam tristem atque mœrentem, quando ab eis diruta fuerit. Rursumque sub Jcsu lilio Josedec sacerdote magno, et Zorobabel filio Salathiel, Esdraque et Neemia, quando prophetaverunt Aggaeus et Zacharias, fure eam quasi Ariel, quod habeat antiqui templi similitudinem, sed magnificentiam ornamentumque non babeat. Secundo quoque Dominus comminatur, quod circumdet Arielem sphaera, et jaciat contra eam aggerem, et munimenta ponat in obsidionem ejus, et compleatur illud quod ipse plangens Jerusalem loquimur in Evangelio: Si scires ea quæ ad pacem sunt tibi, quoniam venient dies super te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et obsidebunt te, et in terram humiliaberis (Luc. x, 42 et seqq.) ,Et Jerusalem erit conculcata a nationibus usque ad consummationem temporis gentium. Aliis enim verbis eadem propheta nunc dicit, quod humiliata de terra loquatur, et de humo audiatur eloquium ejus; et sit quasi pythonis de terra vos illius, et de humo instar passerum mussitet, ut per haec verba significet magorum νεϰυομαντείαν ',per quam animas evocare dicuntur, et tenues umbrarum, imo daemonum, audire voces. Denique pro pythone, Aquila magum interpretatus est, qui Hebraice dicitur CUEB '(),pro quo LXX de terra loquentes, transtulerunt. Quibus verbis indicatur ruinam templi usque ad consummationem permansuram mundi, quod collapsum in cintres, nequaquam ultra suscitetur. Tantus autem, o Ariel, te Romanæ potentiæ vallabit exercitus, ut innumerabili pulveri. comp. retur ut favillæ per acre. . . volitanti. Unde non imbecillitatem eorum pulveri comparat et fa-villae, qui contra eos militaverunt; sed multitudinen quæ arenis innumerabilibus exaequatur. Et hoc erit repente confestim, ut in media pace, subita sub Nerone bella consurgant, et Dominus exercituum visitet Jerusalem in tonitru, et in (ommotione terrae, et in turbine tempestatis, et in flamma ignis devorantis, per quod templum signif! cat comburendum.