Latin
9.34 to 9.58
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 9.34-58
Unproofread scanNot analysed yet
IX, 16). Si autem ipse suscitavit, ei induravit cor Pharaonis ne crederet, et de altis dicitur: Dedit eia Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures, ut non audiant (Rom. XI, 8); et in Psalmis: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem: obscurentur oculi eurum ne videant, et dursa eorum semper incurva (Ps. LXVIII, 25, 24): non sunt illi in culpa qui non vident; sed ille qui dedit oculos ad non videndum. Ergo et absque hoc testimonio, quod nunc conamur exponere, manet cadem quæstio in Ecclesiis, et aui cum ista solventur et cæterae, aut cum caeteris ct haec indissolubilis erit. Locum istum beatus apostolus Paulus plenius explicat ad Romanos, et quod ille pene tota epistola prosecutus est, nos superfluum facimus, si voluerimus brevi sermone comprehendere. Dicit enim post multa; Conclusit Deus omnia in incredulitate, ut omnibus misereatur 1 (Rom. xi, 32). Admiransque Domini sacramenta intulit: profundum divitiarum sapientiæ et scientice Dei, quam inscrulabilia judicia ejus. et investigabiles [Al. ininvestigabiles] viæ ejus! (Ibid. 33) Et iterum de Judæorum incredulitate disputans ait: Numquid sic peccaverunt, ut caJerent? Absit; sed illorum delicto salus geniium fieret ad æmulandum eoa (Rom. xi, 11). Et post modicum: Si enim abjectlo eorum reconci liatio mundi, quæ assumptio eorum? nonne vita y mortuis? (Ibid. i5.) Et iterum: No/o enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobismetipsis prudentes, quia caecitas ex parte facta est in Israel, donec plenitudo gentium introent, et tunc omnis Israel salvus fiat. Et post paululum: Juxta Evangelium quidem inimici propter vos, juxta electionem autem dilecti propter patres: absque pænitentia enim sunt donationes, et vocatio Dei. Sicut enim vos, inquit, aliquando non credidistis Deo, nunc 99 autem estis misericordiam consecuti, propter eorum incredulitatem: sic et isti nunc non crediderunt in vetram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur.