Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 92
Unproofread scanNot analysed yet
(Ycrs. 7.) <In tempore ino deferetur munus Domino exereituuIJ) a populo divulso et dilacerato, a populo terribm, post quem non fuit alius: a gente exspectante, exspectante et conculcata, eujus diripuerunt flumina terram ejus, ad locum nominis Domini exercituum montem Sion. »Post Ægypti vastitatem et deletum ejus imperium, nequaquam israel in umbrae tHius vanitate cOllfidet, sed revertetur ad Domiuum, ct sua munera deferet ad montem Sion, id est, in temptum ejus, et illum solum rogans, cujus verum æternunque præsidium est. Hoc autem sub Zorobabel et Jesu, et Ezra ac Neemia tactum intelligimus. LXX, pro eo quod nos diximus: exspectantem, exspectantem, et in Hebraico scriptum est, sparentem, sperantem, econtrario interpretati sunt ὰνέλπιστον, id est, non sperantem. Et ob bane causam dederunt occasionem Eusebio I, ut hoc de gentibus magis, quæ nec spem habeant, nec Testamentum Dei, nec Prophetas, intelligendum putaverit, quam cle Judaeis: quod ab ipsis postea Ecclesiæ, quae in specula constituta est, dona mittenda sint, et offererulæ victimae spirituales.