Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 93
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. XIX. —Vers. 1.) «Onus Ægypti. Ecce Dominus ascendet supra nubem levem, et ingredietur Ægyplum, et movebuntor simulacra Ægypti a facie ejus, et cor Ægypti tabescet in medio «jus. »Moris est Scripturarum, obscuris manifesta subnectere, et quod prius sub ænigmatibus dilCriut, aperta voce proferre. Unde et in praesenti loco, quia contra Ægyptum fnerat comminatus: Væ terræ obumbranti alis, quæ est trans flumina Æthiopiæ, et cætera quae propheticus sermo contexuit: nunc manifestiorem fecit intelligentiam, et ad ipsam comminans Ægyptum loquitur, quod nequaquam per angelos, sed ipse Dominus veniat super nubem levem, id est, velocem, et ingrediatur Ægyplum, et idola Ægypti contremiscant, tabescatque cor fortium, et Ezechielis [AI. Jeremiæ] vaticinium compleatur: Disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis (Ezech. XXX, 13). Quidam tutam hanc prophetiam ad Salvatoris tempora referunt, quando ingressus est super nubem levcna, id est, corpus humanum, quod ex Virgine assumpseral, nullo humanae commistionis semine prægravatum: sive qnod a nube levi portatus sit, id est, corpore virginali, et ad ingressum ejus omnes dæmones contremuerint, tuncque prima idolorun, ruina fuerit, præsentiam Domini ferre non sustinens.