Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 94
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 9.) «Et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios, et pugnabit vir contra amicum suum, civitas adversu. civitatem, et regnum adversus regnum. »Ingresso Ægyptum Domino, et potentissimam gentem sui præsentia destruente, erit prima victoria dissidere Ægyptios contra Ægyptios, et adversum se rebelli odio dimicare: quod temporibus Assyriorum ct Nabuchodonosor regis Babylonii factum esse, manifestum est, aliis sedentibus, et aliis repugnantibus. Qnod autem hæc cie Babylonica captivitate prædicat, Jeremias testis est, dicens: Vitula elegan. atque formosa Ægyptus, stimulator ab Aquilone veniet ei. Et rursum: Confusa est filia Ægypri, et tradita in manu populi Aquilonis (Jerem. XLVI, 20, 24). Ezechiel quoque prophetiae auctoritate consentiens: Et cessare, inquit, faciam multitudinem Ægypti in manu Nabuchodonosor regis Babylunia. Et iterum: Confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu ejus, et confringam brachia Pharaon; ,. Et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum ire manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Ægypti, et dispergam Ægyptum in nationes (Ezech. xxx, 10, 24 et seq.) . Si autem ad tempora referimus Salvatori, illud de Evangelio sumamus exemplum: Nolite putare quod veni pacem mittere super terram: MOM venipacem miittere. sed gladium. venienim dividere virumadversus proximumsuum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam,et inimici hominisdomestici ejus (MAtth. x. 34 et seqq ). fit rursum in alio loco: Erunt divisiduo in tres, et tres ill duo: pater contra filillm, et mater contra filiam, et nurus contra socrum (Lue. XII, 52, 53).