Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 99
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. i 1-13 )«Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consiliuminsipiens; quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum? Ubi sunt nunc sapientes tui? annuntient tibi, et indicent, quid cogitaverit Dommus exercituumsuper Ægyptum. Stultifarti sunt principes Tancos, emarcuerunt principes Mempheos; dereperuntÆgyptumangulumpopulorum ejus. »Tanim metropolim fuisse Ægypti, et Psalmista declarat, quod ibi Moyses muha signa fecerit, quæ in Exodo describuntur: Posuitin Ægypto ligna sun, et prodigia sua in campo Taneos (Psal. LXXVII, 43). Memphim quoque magicis artibus deditam, pristini usque ad praesens tempus vestigia erroris ostendunt. Et hoc breviter indicatur, quod Babylonia vastitate veniente, omnia Magorumconsilia, ct eorumqui futurorumscientiam. promittebant, stultitiae coarguamur, et in adventu Christi cuncta redigantur in nihili, non invenientibus consilium Ægypti vatibus, quomodo dogma opprimant Christianum. Idioma autem Scripturatum est, ut angulum pro regno ponant, eo quod populos contineat, et quasi in tota domo forussimum sit. Unde et Christus dnorum populorum parietes continens, lapis dicitur angularis (Ephes. II). Quodque intulit: Quomodo dicetis Pharaoni, Filius sapientium ego, filius regum anliquorvm, signillcat quod Ægyptii heroas et deos auctores suae gentis simulent, Oron I, et Isin, et Osirin, et Tiphonem.