Latin
Prologus
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 1
Unproofread scanNot analysed yet
Michaeas, in quem nunc commentarios dictare cupio, in ordine duodecim prophetarum, secundum Septuaginta interpretes tertius est; secundum Hebraicum (Al. Hebraicam veritatem), sextus, et sequitur Jonam prophetam, qui succedit Abdiae, atque ita fit ut tertius sit Amos, et Joel secundus post Osee, qui apud omnes primus est. Ergo quasi in corde voluminis positus, debet profunda continere mysteria, et sermo Dei, qui semper descendit ad prophetas, descendit ad Michaeam ()quoque, qui interpretatur humilitas: ad Michaeam de Morasthi, qui usque hodie juxta Et Eleutheropolim urbem Palaestinae haud grandis est viculus. Morasthi (’ΓΚΓΤίΏ) autem in lingua nostra haeredem sonat. Pulchre igitur humilitas, quae inter virtutes vel praecipua est, spe haereditatis Dominicae nascitur. Humilitas autem non illa quae venit de conscientia peccatorum, sed quae inter virtutes ponitur, juxta quam dicitur: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis (I Petr. V, 6). Et: Qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 14). Et: Ante contritionem elevatur cor virit et ante gloriam humiliatur (Prov. XVI, 18). Unde et Dominus: Discite, inquit, a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Quomodo ergo apud nos votiva, et quasi ob virtutis auspicium ponuntur vocabula: verbi gratia: victoris, catti, pii, probi: et apud Graecos σώφρων vocatur et ευσεβή; :et appellativa nomina vertuntur in propria: sic apud Hebraeos et Michaeas, el Abdias, et Zacharias, caeteraque his similia, ex virtutum vocabulo liberis a parentibus imponuntur.