Latin
2.459.1 to 2.459.23
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. I. —Vers. 1.) «Verbum Domini quod factum est ad Michaeam Morasthiten, in diebus Joatham, Achaz, et Ezechiae, regum Juda: Quod vidit super Samariam et Jerusalem, »sive juxta Septuaginta, «De quibus vidit super Samariam et Jerusalem. »Verbum igitur Domini factum est ad Michaeam, post Osee, Amos, et Isaiam, qui sub Ozia vaticinati sunt. Ex quo intelligimus, Michaeam Oziae temporibus non prophetasse; sed filii ejus Joatham, post quem regnavit Achas, Ezechia in patris Achaz imperium succedente, sub quo decem tribus ab Assyriis in captivitatem ductae sunt (IV Reg. XVIII). Quantum ergo ad historiam pertinet secundum ordinem captivitatis (quia primum capta est Samaria metropolis Israel, postea Jerusalem urbs Judae·), prophetia; titulus ponitur primum de Samaria, secundo de Jerusalem. Quantum vero ad mysticos intellectus, quia Samaria semper in haeresibus accipitur, Jerusalem in Ecclesia, dicimus verbum Domini fleri ad humilem (Al. Jerusalem) et ad cohaeredem Christi, de perversis dogmatibus, et de Ecclesia, si qua forte peccata commiserit, et totius voluminis ordinem contexere. Quod autem Samaria et decem tribus, quae scissae sunt sub rege Jeroboam a stirpe David (III Reg. XIII), accipiantur in persona haereticorum, et omnis quidem Scriptura testatur, sed maxime propheta Osee, et hic ipse liber, qui haereticos impios et ecclesiasticos peccatores vocat. Statim enim sequitur: Quae est impietas Jacob? nonne Samaria? et quod est peccatum domus Juda? nonne Jerusalem? Hoc duntaxat juxta Septuaginta transitores. Caeterum in Hebraico quomodo legatur, post paululum subjiciemus. Sed et illud quod haeretici semper in dogmatum suorum sibi quasi sublimitate confidant, et Ecclesiae simplicitatem despiciant, in alio loco dicitur: Vae qui despiciunt Sion et confidunt in monte Samaria (Amos VI, 1); dc Sion enim egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isa. II, 3). Porro Samaria fabricata est sibi de proprio sensu vitulos aureos, habentes quidem in superficie pulchritudinem, sed vitalem spiritum non habentes: et fabricata est in domo Dei, quod interpretatur Bethel.