Latin
2.459.433 to 2.459.456
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.433-456
Unproofread scanNot analysed yet
Et si vis scire quo ejiciendi sint, Evangelium lege: In tenebras scilicet exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13). Annon confusio et ignominia est, Jesum crucifixum, magistrum, pauperem atque esurientem fartis praedicare corporibus, jejuniorumque doctrinam, rubentes buccas, tumentiaque ora proferre? Si in apostolorum loco sumus, non solum sermonem eorum imitemur, sed conversationem quoque et abstinentiam amplectamur. Sanctum utique est et apostolorum ministerium, viduis et pauperibus ministrare (Act. VI, 2). Non oportet, inquiunt, dimisso verbo Dei, ministra re nos mensis. At nunc non dico pauperes, non dico fratres, et qui rursum invitare non possint (ex quibus, excepta gratia, nihil aliud episcopalis speret manus), sed militantes et accinctos gladio, et judices, excubantibus ante fores suas centurionibus et turmis militum, Christi sacerdos invitat ad prandium. Tota clerici urbe discursant; quaerunt exhibere judicibus, quae illi in praetoriis suis aut invenire non possunt, aut certe inventa non coemunt. Nec vero arbitrandum quod generaliter ad omnes haec dirigatur invectio; sed quod eos qui tales sunt, pulset sermo propheticus; et comminetur eis supplicia, et tenebras sempiternas; ut qui pudore et verecundia non tenentur, agant poenitentiam saltem comminatione poenarum. LXX: «Propinquate montibus aeternis. »AEternos montes, vel angelos intelligere possumus, vel prophetas, de quibus et in psalmo scriptum est: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1). Et in alio loco: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi (Psal. CXX, 1). Appropinquat autem aeternis montibus qui non in peccatis suis a beatorum contubernio separatur: quomodo Moyses appropinquabat Deo, non loco, sed merito. Et ad eos qui appropinquabant aeternis montibus, ipse Dominus loquebatur. Deus appropinquans ego: et non Deus de longe (Jerem. XXIII, 23). Montes autem aeterni, ad distinctionem eorum vocantur qui non sunt aeterni, principium scilicet hujus saeculi montium tenebrosorum: qui cum erecti fuerint velut cedrus Libani transeuntes cum mundo, locus eorum non poterit inveniri.