Latin
2.459.457 to 2.459.475
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.457-475
Unproofread scanNot analysed yet
LXX: «Surge et ambula, quia non est tibi hic requies. »Jubemur in nullis mundi rebus putare nobis requiem; sed quasi a mortuis resurgentes, ad sublime tendere, et ambulare post Dominum Deum nostrum, et dicere. Adhaesit anima mea post te (Psal. LXII, 9). Quod si neglexerimus, et noluerimus audire dicentem: Exsurge qui dormis, et elevare, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14), dormitabimus quidem, sed decipiemur, et non inveniemus requiem, quia ubi Christus non illuminat resurgentem, quae videtur esse requies, tribulatio est. LXX: «Propter immunditiam consumpti estis corruptione. »Pro eo quod nos diximus, consumpti estis, potest juxta Graecam intelligentiam in Latino sonare sermone, corrupti estis: ut sit ordo, propter immunditiam corrupti estis corruptione. Hoc autem ad eos dicitur, qui voluptati corporis et libidinis servientes, non solum animam, sed corpus quoque suum corrumpunt, voluptatum amatores magis quam amatores Dei. Poterat quoque dicere, propter immunditiam corrupti estis, et sensus etiam absque corruptione fuisset expletus. Nunc autem quia ait, corrupti estis corruptione, ad distinctionem mihi videtur corruptionis salutaris dixisse; juxta quam et Apostolus loquitur: Et si is qui foris homo noster est, corrumpitur; sed qui intus est renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Qui semper mortificationem Jesu portat in corpore suo, et exteriorem corrumpit hominem, et carnem imperio animae subjicit, iste corrumpitur quidem, sed non corruptione, quia corruptio illius salutaris est. «Fugistis, nemine persequente. ·»Ad eos dicitur, qui propter immunditiam corruptione corrupti sunt, quod conscientia peccatorum etiam absque suppliciis resistere hostibus et dimicare non audeant. Unde et formidolosi in sanctorum praelio, ne terreant mentes fratrum suorum, ejiciuntur e castris, ut ex acie repelluntur (Deut. XX), et in maledictis Levitici ad hujuscemodi homines sermo dirigitur: Persequetur vos folii vox volantis, et fugietis, nullo persequente (Levit.