Latin
2.459.44 to 2.459.66
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.44-66
Unproofread scanNot analysed yet
Et sit eis Dominus in testimonium, sive, ut in Hebraico legitur, in testem, vel, ut apertius interpretatus est Symmachus. testificans, et testificans non aliunde, nisi de domo sua, quae est Ecclesia, aut certe in Filio, id est in Domino nostro Jesu Christo, qui vere templum est Patris: et de cujus ore loquitur Pater, viscera penetrans et medullas eorum qui attendere voluerint et audire. (Vers. 3 seq.) «Quia ecce Dominus egredietur [Vulg. egreditur] de loco suo, et descendet et calcabit super excelsa terrae, et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae quae decurrunt in praeceps: in scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israel. Quod scelus Jacob? nonne Samaria? Et quae excelsa Judae? nonne Jerusalem? »LXX: «Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et a cendet super excelsa terrae et commovebuntur montes subter eum, et valles tabes cent sicut cera a facie ignis, et sicut aqua profluens in descensum; propter impietatem Jacob omnia haec et propter peccatum domus Israel. Quae est impietas domus Jacob? nonne Samaria? Et quod est peccatum domus Juda? nonne Jerusalem? »O Samaria et Jerusalem, audite, et diligenter attendite Dominum vobis de templo suo testificantem, et praedicentem quaecunque, facturas est. Ecce egredietur Dominus de loco suo. Qui enim mitis est et benignus, et cujus natura clementia est, vestri causa cogitur personam, quam non habet, crudelitatis assumere. Et descendet et calcabit super excelsa terrae. Descensio Dei est, et majestatis ejus ad inferiora decursus, calcare terram, et potentes quosque conterere. Et consumentur, inquit, sive tabescent montes, el valles sub eo. quos principes intelligamus et populos. Et quomodo viciniam ignis cera non sustinet, et prono cursu aquae feruntur in praeceps: ita omnis impiorum superbia, Domino veniente, solvetur et defluet.