Latin
2.459.67 to 2.459.84
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.67-84
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem totum fiet propter scelera decem tribu in, quas vocat Jacob et Israel, et propter praevaricationem Juda; quia in decem tribubus Samaria metropolis fuit, et in regno Judae Jerusalem excelsorum idola fabricata est: hoc juxta litteram. Tropologice autem egredietur Dominus de loco suo, quem vel Filium, vel omnes sanctos intelligere possumus. Ipse enim Filius ait: Ego in Patre, et Paier in me(Joan. XIV, 10). Et de sanctis: Habitabo et inambulabo in eis, et ero eorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (Levit. XXVI, 12). his ergo egredietur, non quod derelinquat eos, nam et de apostolis egrediebatur sermo Domini ad audientes, et tamen non relinquebat eos: et hujuscemodi loca, id est, ea quae Deum hospitem habere mercantur, quasi cum Christo resurgentia, et cum eo in coelestibus sedentia, sursum posita sunt. Unde et descendere dicitur ad cos qui doctrinam ejus in monte audire non possunt. Cumque descenderit, non ascendet in humilibus et in his qui deorsum positi sunt; sed qui terrae vocantur excelsa, et qui intelligentes advenientis Domini majestatem, commovebuntur. Et quamvis montes sini, tamen ad talis aurigae et ascensoris pavebunt praesentiam. Valles autem, id est animae χοικοϊς [terrenis] insertae corporibus, nec cum coelesti homine resurgentes, praesentiam ejus ferre non poterunt; sed quidquid in eis durum fuerit, resolvetur, et ita fluent, quomodo si aquae plana non habeant, feranturque praecipites in profundam. Veniet ergo Dominus terribilis ad docendum, id est, ad movendos montes, et vallium humilia resolvenda, quia impietatem fecit Jacob, et peccatum Israel. Impietas enim Jacob conciliabula haereticorum sunt, quae vocantur Samaria. Et peccatum Juda, id est, ejus, qui Dominum confitetur, non est aliud nisi Jerusalem, in qua multa crimina reperiuntur. Quod autem domus Juda referatur ad Christum, cujus Ecclesia est, et saepe diximus, et iliud ponamus ad praesens: Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuae super dorsum inimicorum tuorum (Gen.