Latin
3.20.22 to 3.20.35
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.20.22-35
Unproofread scanNot analysed yet
Apostolis autem Domini Salvatoris, qui sapientiam loquebantur inter perfectos (I Cor. II), virgam excussam esse de manibus, quia perfecta dilectio foras mittit timorem (I Joan. IV). Quod si quis nobis opposuerit, quomodo nunc dicatur ad Christum, hoc est, ad bonum pastorem, qui utique major apostolis, et melior est, ut utatur virga, cum majoris profectus sit virgam non habere, quam virga populos ovesque corripere: respondebimus eis secundum illud quod Dominus pollicetur apostolis suis, majora eos signa in populis esse facturos, quam ipse fecerit (Joan. XIV). Et quia adhuc Dominus loquebatur ad carneum Israel, et necdum ad eum, qui perfecte poterat nosse mysteria, idcirco dictum esse de eo, ut pascat in virga populum et gregem suum, apostolis autem virgam excussam esse de manibus; et severitatem Legis, Evangelii clementia temperatam. Porro hi populi et istae oves propterea percutientur, et pascentur in virga, quia habitaverant soli in saltu. Quod quidem possumus, et de his accipere, qui se de Ecclesia separantes, conviviis dedunt amicitiisque gentilium: necnon et de his, qui odio generis humani vitam appetunt solitariam, qualem Timonem fuisse Athenis legimus: non quod solitaria vita et prophetica quam habuerunt Elias (III Reg. XVII et XIX) et Joannes (Matth. III et XI), condemnanda sit: sed quia si caeteros despiciens, ipse superbiat, et habitet in saltu vitiorum, virga corripienda sit. Qui solus habitat, et non habitat in saltu, iste in laude virtutum est: qui autem solus est, et non facit opera justitiae, et quietis tantum fruitur voluptate, et non in Christi opere et labore desudat, nec propriis manibus quaerit cibum quod Apostolus jubet (I Cor. IV), et in superbiam erigitur: hic habitat in saltu, et inter infructuosa ligna versatur. Sed tamen quia bonus pastor est, et virga ejus ob hoc percutit ut emendet, meliora sermo propheticus pollicetur, et dicit: In medio Carmeli pascentur Basanitidem et Galaaditin, juxta dies aeternitatis, et juxta dies egressionis tuae ex AEgypto.