Latin
3.20.36 to 3.20.46
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.20.36-46
Unproofread scanNot analysed yet
Carmelus interpretatur scientia circumcisionis: Basanitis confusio, et Galaad transmigratio testimonii. Populus ergo Dei, et oves pascuae ejus, quae prius pascebantur absque grege Domini, et extra Ecclesiam ejus, in saltu versabantur errorum, postea transferentur ad notitiam verae circumcisionis, et servient Deo in spiritu, et gloriabuntur in Domino, et non in carne confident, et erunt vera circumcisio, et non concisio. Cumque pasti fuerint spirituali circumcisione, intelligentes peccata pristina, confundeutur in vitiis suis, et erubescent, et erunt in confusione quae ducit ad vitam (Eccli. IV), quia est et alia confusio quae ducit ad mortem, in qua habitavit quondam Og, rex Basan, siquidem Basan interpretatur confusio: de qua confusione pessima et Dominus repromittit liberaturum se populum suum: Dixit Dominus, ex Basan convertam, convertam de profundo maris (Psal. LXVII, 23). Cumque scierimus veram circumcisionem, et confusi fuerimus super peccatis nostris, tunc erimus in Galaad, quae interpretatur transmigratio testimonii, in Ecclesia Christi, ad quam testimonia Legis et Prophetarum eloquia transcenderunt, et hoc fiet nobis secundum dies antiquos, secundum dies, quando egressi sumus de terra AEgypti, de quibus Moyses dicit: Recordamini dies a aeternitatis (Deut. XXXII, 7), non dies hujus saeculi, qui appellantur mali, sed dies perpetuos. Recordatur autem dierum aeternitatis, qui non aspicit praesentia, surrexitque cum Christo, et sedet cum eo in coelestibus, jam mente praesumens se de diebus praesentis saeculi liberatum. Promittit quoque sermo divinus, quod ostendat populo suo, et ovibus haereditatis suae mirabilia: Tunc, inquit, videbunt gentes, et confundentur in omni fortitudine sua, quia vastaverant quondam, et praevaluerant adversus populum Dei, et confusio earum habebit profectum, cum sua intellexerint mala. Ponent enim manes suas super os suum, malaque opera omnem eis loquendi auferent libertatem. Quomodo autem impiarum gentium manus claudunt ora eorum, sic justorum manus eorum o a reserabunt, ex opere bono loquendi cum Deo accipientium facultatem.