Latin
3.5.37 to 3.5.39
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.5.37-39
Unproofread scanNot analysed yet
Nos autem sumus Israel, qui mente cernimus Deum, ad quorum distinctionem Apostolus loquitur: Videte Israel secundum carnem (I Cor. X, 18). Nunquam enim vocaret carneum Israel, nisi sciret esse etiam spiritualem.