Latin
3.6.1 to 3.6.13
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.6.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 2.) «Et tu Bethleem Ephratha, parvulus es in millibus Juda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis. »LXX: Et tu, Bethleem domus Ephratha, minima es, ut sis in millibus Juda: ex te mihi egredietur, ut sit in principem Israel, et egressus ejus ab initio ex diebus saeculi, »In Evangelium secundum Matthaeum (Matth. II), cum magi de Oriente venissent, et Herodes a scribis quaereret, ubinam Christus Dominus nasceretur, respondisse narrantur: In Bethleem terra Juda, qui prophetae testimonium addentes, dixerunt: Et tu, Bethleem terra Juda, nequaquam minima es in ducibus Juda. ex te enim egredietur dux, qui regat populum meum Israel. Quod testimonium nec Hebraico, nec Septuaginta interpretibus convenire, me quoque tacente perspicuum est, et arbitror, Matthaeum volentem arguere Scribarum ct sacerdotum, erga divinae Scripturae lectionem, negligeutiam, sic etiam posuisse, ut ab cis dictum est. Sunt autem qui asserant, in omnibus pene testimoniis, quae de veteri Testamento sumuntur, istiusmedi esse errorem, ut aut ordo mutetur, aut verba, et interdum sensus quoque ipse diversus sit, vel apostolis, vel evangelistis non ex libro carpentibus testimonia, sed memoriae credentibus, quae nonuunquam fallitur. Exponamus ergo Hebraicum: Et tu, Bethleem, id est, domus panis, quae vocaris Ephratha, minima quidem, es in civilatibus Juda, et tantis millibus comparata, vix parvus es viculus; sed ex hoc parvo viculo egredietur Christus, qui est [Al. sit] dominator in Israel. Ac ne putes eum de genere David tantum esse, cui repromisi, dicens: De fructu veniris lui ponam super sedem meam (Psal. CXXXI, 11), carnis assumptio divinam non impedit majestatem: de me enim natus est ante omnia saecula, et temporum conditor in tempore non tenetur. Ipse est cui et in alio psalmo dixi: Ante Luciferum genui te (Psal.