Latin
3.6.14 to 3.6.30
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.6.14-30
Unproofread scanNot analysed yet
CIX, 3). In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1). Et idrirco egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis. Quod autem Bethleem ipsa sit Ephratha, liber Genescos ostendit, in quo Scriptura commemorat: Mortua est Rachel, et sepulta in via Ephratha, haec est Bethleem (Genes. XXXV, 19). Et in utroque nomine significat sacramentum: domus enim panis dicitur, propter panem vivum, qui de caelo descendit (Joan. VI). Et Ephrata, quod interpretatur furorem videt, propter Herodis insaniam, quia illusus a magis, iratus est valde, et mittens universos occidit infantes in Bethleem, et in omnibus finibus ejus a bimatu et infra [Al. deorsum], secundum tempus quod exquisierat a magis, et propter plurimum sanguinem audita est vox in excelso, planctus et ululatus. Rachel flentis liberos suos (Matth. II, 16–19). Legimus juxta Septuaginta duntaxat interpretes, in Jesu Nave, ubi tribus, Judae urbes et oppida describuntur, inter caetera etiam hoc scriptum: Thaeco, et haec est Bethleem, et Phagor, et Aetham, et Culon, et Tami [Al. Tatami], et Soris, et Caraem, et Gallim, et Baether, et Manocho, civitates undecim, et viculi earum (Josue XV), quod nec in Hebraico, nec apud alium invenitur interpretem, et sive de veteribus libris erasum sit malitia Judaeorum, ne Christus de tribu Juda ortus videretur: sive a Septuaginta additum, nequaquam liquido cognoscentes, certum quid novimus. Nihilominus et de libro Judicum hoc ipsum possumus approbare, quod Bethleem in tribu Juda sit, scriptum est enim: Et fuit vir Levites habitans in lateribus domus [Al. montis] Ephraim, et accepit sibi mulierem concubinam de Bethleem Juda, et irata est ei concubina sua, et abiit in domum patris sui in Bethleem Juda (Judic.