Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.7
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 3.) «Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet, et reliquiae fratrum ejus convertentur ad filios Israel. »LXX: «Propterca dabit eos usque ad tempus parientis: pariet [Al. parturientes parient], ct reliquiae fratrum revertentur ad filios Israel. »Quia de Bethleem, quae est Ephratha, egressus est Christus dominator in Israel, et egressus ejus non eo tantum fuerat tempore quo visus in carne est, sed ab initio aeternitatis, sive ab initio saeculi. Quia semper ipse locutus est per prophetas, et sermo Dei factus est in manu eorum [Al. sanctorum): ideo dabit Judaeos, eosque regnare permittet usque ad tempus parientis, quando completur illud: Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Isa. LIV, 1 sec. LXX). Cum enim sterilis pepererit septem, et quae multos habuerat filios, fuerit infirmata, et delicto populi Judaici plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis Israel salvus fit, et reliquiae fratrum ejus ad filios Israel convertentur; et adveniens Elias propheta, quod interpretatur, Deus Dominus, convertet corda patrum ad filios, et cor filiorum ad patres suos (Luc. I, 17), et novissimus populus jungetur antiquo, ut vere filii Abraham appellentur, cum in eum crediderint quem vidit Abraham, et laetatus est (Joan. VIII). Quod est autem tempus in quo sterilis pariet? Ut reor, illud de quo Isaias loquitur: Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tibi (Isa. XLIX, 8). Quod et Paulus intelligens de Christi tempore praedicatum, ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Hoc ipsum puto et illud mystice demonstrari, quod in Ecclesiaste scriptum est: Tempus portendi, et tempus moriendi (Eccle. III, 2), quod eo tempore quo ex sterili natus est gentilium populus, filios amiserit synagoga. Potest autem et aliter intelligi: Dabit Dominus templum et Jerosolymam, et Judaeos usque ad illud tempus quo virgo pariet, quae postquam pepererit, et natus parvulus acceperit spolia Samariae, et virtutem Damasci, interfecto populo Judaeorum, reliquiae Israel salvabuntur. Et fratres Christi, id est, apostoli convertentur ad prophetarum et patriarcharum fidem, qui venturum Christum annuntiaverunt, et complebitur psalmi vaticinium: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, et caetera quae sequuntur (Psal. XLIV, 17).