Latin
3.8.1 to 3.8.16
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 3.8.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 4.) «Et stabit et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui, et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae. »LXX: «Et stabit, et videbit, et pascet gregem suum in fortitudine Dominus, et in gloria nominis Domini Dei sui erunt, quia nunc magnificabuntur usque ad terminos terrae. »Postquam sol justitiae egressus fuerit a summitate coelorum, et pervenerit usque ad terminos eorum, et pepererit pariens, et reliquiae fratrum ejus conversae fuerint ad filios Israel: tunc ipse Dominus qui prius ambulabat, et cum his qui in itinere erant positi, necdum habebat fixum gradum, stabit et pascet eos in fortitudine Domini, ut possint dicere: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae, ibi me collocavit, super aquas refectionis enutrivit me: animam meam convertit (Psal. XXII, 1). Pascit autem eos, non solum in fotitudine Domini, sed et in sublimitate nominis Domini Dei sui, quando dicit ad Patrem: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos: quando eram cum eis, ego servabam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, custodivi, et nullus ex his periit (Joan. XVII, 11–13). Et convertentur, sive, ut melius interpretatus est Symmachus, habitabunt. JASUBU (*QOP) enim verbum Hebraicum utrumque significat. Habitabunt autem in Ecclesia Domini, quia magnificatus est Christus usque ad terminum terrae. Sive, juxta LXX, quia magnificabuntur [Al. magnificantur ]ipsi cum pastore suo usque ad extremum terrae, ut in omnem terram exeat sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). (Vers. 5.) «Et erit iste pax: Assyrius cum venerit in terram nostram, et quando calcaverit in domibus nostris. »LXX: «Et erit haec pax: Assyrius quando supervenerit in terram vestram, et cum ascenderit super regionem vestram.