Latin
1.66 to 1.80
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 1.66-80
Unproofread scanNot analysed yet
contra quam Aaron et Maria, carnale sacerdotium Judaeorum, et prophetia litterae serviens mussitant et offendunt Deum (Num. XII): quae dicit in Cantico canticorum: Fusca sum et formosa, filio Jerusalem (Cant. I, 4). Alioquin ei omnia quae praecipiuntur ob causas, ut in similitudinem fiant, vere facta contendimus: ergo et Jeremias accinctus lumbari, vestimento muliebri, inter innumerabiles nationes et Assyrios atque Chaldaeos, gentes inimicissimas Judaeorum, ivit ad Euphratem, ut ibi absconderet lumbare suum, et post multa tempora reversus, invenit illud computruisse quod nulli esset usui (Jerem. XIII). Quomodo exire poterat, et ire tam longe obsessa Jerusalem, exstructis per circuitum munitionibus, fossa, vallo, atque castellis? Qui cum semel ad Anatoth viculum suum in tertio milliario ab urbe situm voluisset exire, in porta capitur [Al. captus], et reductus ad principes, quasi proditor verberatus in carcerem mittitur. Si illud in typo, quia fieri non potuit: ergo et hoc in typo, quia si fiat, turpissimum est. Sed respondebis, Deo jubente, nihil turpe est: et nos dicimus, nihil Deus praecipit nisi quod honestum est, nec jubendo turpia, facit honesta quae turpia sunt. Sed quia scimus nihil Deum velle nisi quod honestum est, hoc praecepit quod honestum est. Haec in principio prolixius sum locutus, ut difficillimam primum solverem quaestionem, et obsitum in ipso exitu scopulum Dei auxilio praetergrediens, ad tuta decurrerem. Caeterum non ignoro, Pammachi charissime, a multis Ecclesiasticis praetermissam: et qui exponere sunt conati, apud Graecos reperi Apollinarem Laodicenum, qui cum in adolescentia sua breves et in hunc et in alios prophetas commenta…olos reliquisset, tangens magis sensus, quam explicans, rogatus est postea, ut in Osee. plenius scriberet: qui liber venit in nostras manus; sed et ipse nimia brevitate ad perfectam intelligentiam lectorem docere non potest.