Latin
1.81 to 1.90
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 1.81-90
Unproofread scanNot analysed yet
Origenes parvum de hoc propheta scripsit libellum, cui hunc titulum imposuit, περί τσΰ πώς ώ'ομάιθ/] fey τω Έφραίμ, hoc est, quare appellatur in Osee Ephraim volens ostendere quaecunque contra eum dicuntur, ad haereticorum referenda personam. Et aliud volumen xaV άτέλεστον, quod et capite careat et fine. Pierii quoque legi tractatum longissimum, quem in exordio hujus prophetae die vigiliarum Dominicae passionis extemporali et diserto sermone profudit. Et Eusebius Caesariensis in octavo decimo libro Ευαγγελικές άποδείξεως, quaedam de Osec propheta disputat. Unde ante annoscirciter viginti duos, cum rogatu sanctae et venetabilis socrus, imo matris tuae Paula (illud enim nomen carnis, hoc spiritus est: quae monasteriorum et Scripturarum semper amore flagravit) essem Alexandriae, vidi Didymum, et eum frequenter audivi, virum sui temporis eruditissimum, rogavique eum, ut quod Origenes non fecerat, ipse compleret, et scriberet in Osee Commentarios qui ties libros, me petente, dictavit quinque quoque alios in Zachariam. Nam et in ipsum duo tantum Origenes scripsit volumina, vix tertiam partem a principio libri usque ad visionem quadrigarum edisserens. Haec dico, ut noveris quos in prophetae hujus campo habuerim praecursores: quos tamen ut simpliciter et non superbe (sicut quidam meorum amicorum semper insibilet) tuae prudentiae fatear, non in omnibus sum secutus; ut judex potius operis eorum quam interpres exsisterem, diceremque quid mihi videretur in singulis, et quid ab Hebraeorum magistris vix uno et allero acceperim. Quorum et apud ipsos jam rara avis est, dumomnes deliciis student et pecuniis, et magis ventri quam pectoris curam gerunt, et in hoc se doctos arbitrantur, si in tabernis medicorum de cunctorumoperibus detrahant. Sed jam tempus est ut prophetae verba ponentes, ea quae scripta sunt disseramus