Latin
2.1.195 to 2.1.210
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.195-210
Unproofread scanNot analysed yet
Haec est dies quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII, 24). Interpretationis tertiae quam suscepimus, Israel in haereticis, Juda in Ecclesiae hominibus exponendis, hic sensus est: Ut postquam Dominus in claritate sua venerit regnaturus, hi qui ante vocabantur, non populus ejus, vocentur filii Dei viventis; cum Judae, i I est, Ecclesiae Dei fuerint copulati, et unum caput Christum habuerint, et ascenderint de terra, id est, de terrenis sensibus et humilitate litterae, et susceperint magnum diem seminis Dei. Pro ούκ ήλεημένη, id est, absque misericordia, in quibusdam fertur exemplaribus, ούκ Αγαπημένη, id est, non dilecta. Sed veriora sunt exemplaria, quae habent, absque misericordia; maxime quia at distinctionem Israelis, cui non miseretur, infert Deus: Domui autem Juda miserebor. (Cap. II. Vers. 1.) «Dicite fratribus vestris, populus meus, et sorori vestrae, misericordiam consecuta [Al. consecutae], »LXX: «Dicite fratri vestro, populus meus, et sorori vestrae, misericordiam consecuta. »Quia magnus est dies Jezrael, in quo Judas et Israel unum habebunt principem, et nequaquam dicetur Israeli, non populus meus, sed econtrario vocabuntur filii Dei viventis: idcirco, o homines tribus Juda, nolite desperate decem tribuum salutem, sed eas quotidie el sermone et volo et litteris ad poenitentiam provocate, quia frater vester appellantur et soror: frater, ex co quod dicitur, populus meus: soror, ex co quod appellamur, misericordiam consecuta. Aliter: Qui in Christum creditis, et estis tam ex Judaeis quam ex gentibus, dicite fractis ramis, et priori populo, qui projectus est: populus meus, quia, frater tuus est, et misericordiam consecuta, quia soror tua est. Cum enim intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI, 25)· Hoc idem nobis praecipitur, ne haereticos penitus desperemus, sed provocemus ad poenitentiam, et iliorum salutem germanitatis optemus affectu.