Latin
2.1.211 to 2.1.224
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.1.211-224
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 2, 3.) «Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus: auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum: ne forte exspoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suae, »LXX: «Judicamini cum matre vestra, judicamini, quia haec non uxor mea, et ego non vir ejus, et auferam fornicationem ejus a facie mea, et adulteria ejus de medio uberum illius: ut exspoliem eam nudam, et restituam eam juxta diem nativitatis suae. »Hucusque ad Israel populum, hoc est, decem tribus sermo directus est. Nunc alterum caput incipit, et praecipitur filiis, id est, populo, ut ineant judicium adversum matrem suam, quae cos genuit, quae de meretrice uxor effecta, mores pristinos non reliquit; et rursum fornicata est cum ataatoribus suis. Et vide clementiam viri. Jam repudiata est, jam abjecta est, jam et loculus est: Haec non uxor mea, et ego non vir ejus: tamen praecipit filiis, ut nequaquam ad uxorem patris quam ille dimisit, sed ad matrem suam loquantur quae eos genuit. Loquantur autem ad poenitentiam provocantes, ut auferat fornicationes a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum. Fornicaria est, quae cum pluribus copulatur. Adultera, quae unum virum deserens, alteri jungitur. Quorum utrumque est Synagoga, quae si permanserit in fornicatione et adulterio, auferet ab ca Deus vestem et ornamenta quie dederat. De quibus scribit Ezechiel: In die quando nata es, non ligaverunt mamillas tuas, et sale non es salita: et transivi per te, et inveni te nudam, et deturpatam, et conspersam in sanguine (Ezech. XVI, 4, 5). Et post paululum Indui te byssino et subtilibus, et ornamenta circumposui tibi, et dedi armillas circa manus tuas, et monile circa collum tuum.