Latin
2.24.122 to 2.24.138
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.122-138
Unproofread scanNot analysed yet
Unde pro vinaciis, quod Hebraice dicitur, ASISE (nwIw) Aquila interpretatus est παλαιά, id est, vetera. Symmachus άχάρπου; ,id est, steriles: et non solum vinacia sunt, sed et vetera vinacia, ut antiqua delicta testentur. Et notandum quia haec adultera praesens tempus significet Judaeorum, qui absque Deo et notitia Scripturarum et gratia Spiritus sancti diligantur a Domino, qui omnium exspectat salutem, et aperit januam poenitentibus, et nihilominus illi res inutiles amant, traditiones hominum et δευτερώ«ων somnia diligentes, et nequaquam uvas habeant et vinum et plena musto torcularia, sed vetera vinacia quae projecta sunt. Pio pemmatibus quae LXX transtulerunt, et comeduntur cum uvis passis, sive vinaciis, placentas Latine possumus dicere, vel erustula, quae idolis offeruntur, et Graece appellantur «όπανα. Filii autem Israel in praesenti loco duodecim vocantur tribus; supra vero decem quae erant in Samaria, et possidebant metropolim, Jezrael. (Vers. 2.) «Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordei, et dixi ad eam. »LXX: «Et conduxi eam mihi quindecim argenteis, et gomor hordie, et nebel vini, et dixi adeam. »Pro gomor in Hebraico scriptum est OMER (ΊΏ7) guod omnes interpretes, absque LXX, corum interpretati sunt, sermone Graeco et pro nebel vini, in Hebraico legitur LETHECH SEORIM (DhW mS), quod caeteri interpretes ήμ ίκαρον hordie transtulerunt, id est, medium partem cori, quae facit quindecim medios. Quodque jungitur in editione Vulgata: Neque eris alteri viro; alteri in Hebraico non habetur, sed simpliciter, Non eris viro. Si enim ponatur alteri, subauditur quod a suo habeatur viro. Quando antem absolute dicitur, Non eris viro, intelligimus quod nulli jungatur omnino, et absque coitu maritali sit. Mensuram autem cori in Ezechiel legimus (Ezech. XLV), et in Evangelio (Luc. XVI).