Latin
2.24.108 to 2.24.121
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.108-121
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo prospicimus posse universa quae dicta sunt referri et ad decem tribus quae Israel vocantur, et sub nomine meretricis tres liberos ediderunt, et ad omnem gentem Judaici nominis. Dc exauditione coeli et torrae, et frumenti, vini, et olei, et Jezrael, hoc quidam sentiunt, quia postquam Christus advenerit, omnia suo currant ordine et utilitati hominum cuncta deserviat creatura, ut ab initio condita est. Quae, omnia Judaei et nostri Judaizantes post Antichristum in fine mundi corporaliter praestolantur. (CAP. ΙΠ. Vers. 1.) «·Εt dixit Dominus ad me: Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et Ipsi respectant [Vulg. respiciunt] ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum. »LXX: «Et dixit Dominus ad me; Adhuc vade et dilige mulierem diligentem mala et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel: et ipsi respiciunt ad deos alienos, et amant coctiones `cum vinaciis. »Priori mulieri in typum decem tribuum, vel totius Judaici populi fornicantis, propheta conjungitur, et abjectos filios atque cruciatos tandem recepit in salutem: hic jubetur ut adhuc diligat adulteram mulierem. Quando dicitur, adhuc, ostendit quia prius amaverit fornicariam: quae adultera, vel diligat illa mala, vel diligatur ab amico vel proximo: RE (5Γi) enim verbum Hebraicum, vel malum legitur, vel amicus. Et ne putemus dilectionem prophetae in adulteram, aliud quid significare quam Dei dilectionem in filios Israel, intulit: sicut diligit Dominus filios Israel. Ergo quia propheta diligit adulteram, et tamen non ei matrimonio copulatur, nec fornicatione conjungitur, sed tantum diligit delinquentem, typus Dei est, qui filios Israel pessimos diligit, qui cum diligamur a Domino, ad deos alienos idolaque respiciunt, et diligunt vinacia uvarum, quae vina non habent, et pristinam gratiam perdiderunt, sicut daemones qui lapsi de propria dignitate, et nihil antiquae gratiae possidentes, aridi sunt, et veteri siccitate marcentes.