Latin
2.24.277 to 2.24.295
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.277-295
Unproofread scanNot analysed yet
et filiorum quos genuerint nunquam meminit, quia filii alieni facti suut ei. (Vers. 7 seqq.) «Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo, peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum, et erit sicut populus, sic sacerdos, et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes illius reddam ei. »LXX: «Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi, gloriam eorum in ignominiam ponam [Al. pandam]: peccata populi mei comedent, et in iniquitatibus eorum accipient alii animas eorum, et erit sicut populus, sic et sacerdos, et ulciscar super eum vias ejus, et cogitationes illius reddam ei. »Quot homines habuit Israel, tot aras exstruxit daemonibus, in quorum victimis peccavit mihi. Propterea gloriam eorum, in qua gloriabantur sibi, et Deo idola praeferebant, in ignominiam commutabo, ut et sacerdotes capiantur et populi. Siquidem sacerdotes peccata populi mei comedunt, de quibus scriptum est: Qui devorant plebem meam, sicut escam panis (Psal. XIII, 4). Et idcirco peccata populi mei comedunt, consentientes sceleribus delinquentium: quia cum eos peccare perspexerint, non solum non arguunt, sed laudant, atque sustollunt, et beatos praedicant. De quibus et Isaias loquitur: Populus meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos, et semitas pedum vestrorum supplantant (Isa. III, 12). De his et per Psalmistam clamat: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur (Psal. IX, 24). Unde aequaliter populus et sacerdos indignantis Dei sententiam sustinebunt; quia non solum opera eorum visitabit, quae appellantur vioe, in quibus ingrediuntur; sed et cogitationes, quibus ut talia facerent, tractaverunt. Non solum enim opus, sed et cogitatio mali operis poenas luet. De haereticis facilis intelligentia est, quod quanto plures fuerint, tanto magis delinquunt Deo, et glorientur in populis: et idcirco decipiant infelices, ut peccata populi comedant, et per dulces sermones devorent domus viduarum (Luc.