Latin
2.24.296 to 2.24.313
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.296-313
Unproofread scanNot analysed yet
XX). Cum enim viderint aliquos delinquentes aiunt: Nihil aliud quaerit Deus nisi fidei veritatem, quam si custodieritis, non curat quid agatis. Haec enim dicentes, in iniquitatibus eorum sublevant animas eorum, ut non solum non agant poenitentiam, nec humilientur, sed gaudeant in sceleribus suis, et erecta cervice gradiantur. Unde et populus et sacerdos, et hi qui docti sunt, et hi qui docuerunt, pari judicio constringentur. (Vers. 10 seqq.) «Et comedent, et non saturabuntur: et fornicati sunt, et non cessaverant: quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo: fornicatio, et vinum, et ebrietas aufert cor. Populus meus in ligno suo interrogavit: et baculus ejus annuntiavit ei. Spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. »LXX: «Et comedent, et non implebuntur: fornicati sunt, et non dirigentur: quia Dominum reliquerunt, ut non custodirent: fornicationem et vinum, et ebrietatem suscepit cor populi mei: in auguriis interrogabant: et in virgis suis annuntiabant ei: quoniam spiritu fornicationis seducti sunt et fornicati sunt a Deo suo. »Voluptas insatiabilis, est, et quanto magis capitur, tanto plus utentibus se famem creat. Econtrario beati esurientes et sitientes justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V). Sicut justitia saturat, sic iniquitas substantiam non habens, vana comedentes fraude deludit, et uteros devorantium vacuos derelinquit. Fornicati sunt, et non cessaverunt. Vires in fornicatione deficiunt, et fornicandi desiderium non quiescit. Fornicatae sunt et decem tribus cum idolis Jeroboam filii Nabaoth: et reliquerunt Dominum Deum suum, non custodiendo quae jusserat, dicens: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI, 13), έμφατιηώς autem legendum: Fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor. Sicut enim vinum et ebrietas eum qui biberit, mentis suae impotem facit: ita et fornicatio ac voluptas pervertit sensum, animumque debilitat: et de rationali homine, brutum efficit animal, ut ganeas et lupanaria et libidinum lustra sectetur.