Latin
2.24.331 to 2.24.345
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.331-345
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc est quod legimus de singulis regibus: Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc populus immolabat et sacrificabat in excelsis (III Reg. XXII, 44), quod Hebraice appellatur BAMA (ΠΌ3). Haeretici sublimitatem sibi dogmatum repromittunt, et sacrificant subter quercum et populum et terebinthum, infructuosas arbores, ficum et vineam non habentes, sub quibus Sanctus requiescere dicitur. Assumunt autem sibi interdum terebmthum, quae juxta Isaiam folia non habet (Isa. VI), ut Abrahae imitari videantur exemplum. (Vers. 14.) «Ideo fornicabuntur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae erunt. Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint: quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur [Vulg. versabantur], et cum effeminatis sacrificabant, et populus non intelligens vapulabit. »LXX: «Propterea fornicabuntur filiae vestrae, et sponsae vestrae moechabuntur, et non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint: quoniam ipsi cum meretricibus miscebantur: et cum initiatis immolabant, et populus non intelligens adhaerebat meretrici. »Verbum CADESOTH (mttnp), quod Aquila ένηλλαγμένων, Symmachus έταιρίδων, Septuaginta τετελεσμένων, Theodotion χεχωρισμένων interpretati sunt, nos effeminatos vertimus, ut sensum verbi nostrorum auribus panderemus. Hi sunt quos hodie Romae, matri, non deorum, sed daemoniorum servientes, Gallos vocant, eo quod de hac gente Romani truncatos libidine, in honorem Atys (quem eunuchum dea meretrix fecerat) sacerdotes illius manciparint. Propterea autem Gallorum gentis homines effeminantur, ut qui urbem Romanam ceperant, hac feriantur ignominia. Istiusmodi idololatria erat in Israel, colentibus maxime feminis Beelphegor ob obscoeni magnitudinem, quem nos Priapum possumus appellare. Unde et Asa rex tulit excelsa de populo, et hujuscemodi sacerdotes, et matrem de augusto deposuit imperio, sicut Scriptura testatur, dicens: Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus, et abstulit effeminatos de terra, purgavitque omnes sordes idolorum, quae fecerant patres ejus.