Latin
2.24.314 to 2.24.330
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.314-330
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque ita cor loco suo motum fuerit, ligna et lapides deos putat, et adorat opera manuum suarum. Unde et propheta quasi stupens et mirabundus eloquitur: Populus meus qui quondam meo vocabatur nomine, lignum interrogavit et virgas: quod genus divinationis Graeciτείαν vocant. Unde in Ezechiel legimus, quod virgas suas miscuerit Nabuchodonosor contra Ammon et Jerusalem, et exierit virga contra Jerusalem (Ezech. XXV): causaque hujus amentiae fornicationis est spiritus, qui decepit eos, ut fornicarentur a Deo suo. Fornicationem autem idololatriam nominat, juxta illud quod in Jeremia legimus: Et moechabantur in ligno et lapide, et dixi: Postquam fornicati sunt cum his omnibus, revertere ad me, et non est reversa in toto corde, sed in mendacio (Jerem. III, 9, 10). Et rursum: Me dereliquisti et dixisti: Vadam super omnem collem excelsum, et diffundar in fornicatione mea subter omni ligno frondoso (Jerem. II, 20). Et in Psalmo dicitur: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 27). Principium enim fornicationis, idolorum inventio. Nunquam haeretici suo errore satiantur, nec cessant a fornicationis turpitudine, et quotidie non custodiendo Legem et Scripturas sanctas, Dominum derelinquunt, insaniunt et inebriantur, et, perdito mentis judicio, adorant idola, quae de suo corde finxerunt, fornicationisque spiritu possidentur. (Vers. 13.) «Super capita montium sacrificabant, et super colles accendebant thymiama: subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona erat umbra ejus. »LXX: «Super verticem montium sacrificabant et super colles immolabant: subter quercum et populum et nemorosas arbores, quia bonum erat umbraculum. »In Lege praeceptum est ut non sacrificetur Domino, nisi in loco quem elegerit Dominus Deus: et juxta altare lucus et arbores non plantentur, ne scilicet passiva et voluptuosa religio austeritatem unius et verae religionis evertat. Econtrario Israel sacrificabat in montibus, et in collibus adolebat incensum, excelsa terrae diligens loca, quia excelsum reliquerat Deum, et umbram quaerens perdiderat veritatem.