Latin
2.24.441 to 2.24.458
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.441-458
Unproofread scanNot analysed yet
Speculatores, inquit, vos posui, et principes in populo, et in excelso dignitatis culmine constitui, ut populum regeretis errantem. Vos autem facti estis laqueus, et non tam speculatores et principes, quam venatores appellandi. Expanditis enim rete super montem Thabor, quem Septuaginta Ίταβύριον transtulerunt (mss. Itabyrium), hanc habentes consuetudinem, ut Hebraea nomina Graeco sermone declinent, sicut Edom, hoc est, Esau, et Seir, semper Idumaeam interpretantur. Est autem Thabor mons in Galilaea, situs in campestribus, rotundus atque sublimis, et ex omni parte finitur aequaliter. De hoc monte et in psalmo legimus: Thabor et Hermon in nomine luo exsultabunt (Psal. LXXXVIII, 13). Hunc montem et in Jeremia Septuaginta Itabyrium transtulerunt (Jerem. XLVI) in quo aves laqueis capi solent. Et victimas, inquit, declinastis in profundum, ut nullus ageret poenitentiam, nec occisus elevaret caput. Prohibuerunt et reges et sacerdotes ire populum ad templum Jerusalem: idcirco in profundum victimas declinasse dicuntur. Juxta tropologiam, accusatur populus ne se alienum arbitretur a crimine, si inductus sit a regibus et a sacerdotibus, quos haereticorum principes intelligimus. Ipsi quoque principes accusantur, quod quasi laqueus, ceperint populum, et positi speculatores in Ecclesia, eos duxerint in errorem. Et in monte Thabor excelso atque pulcherrimo, qui interpretatur veniens lumen, insidias posuerunt, ut deceptos quosque pertraherent in profundum, et immolarent daemonibus, et in barathrum victimas declinarent, ne aliquando resipiscerent, ne domum Dei Ecclesiam suspirarent. Quidam Thabor interpretari putant lacum, id est cisternam, et praesenti sensui convenire, quod haeretici foderint lacum, et inciderint in foveam quam fecerunt (Psal. LVI). (Vers. 3, 4.) «Et ego eruditor omnium eorum, et ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est Israel: non dabunt cogitationes suas, ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.