Latin
2.24.459 to 2.24.474
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.459-474
Unproofread scanNot analysed yet
»LXX: «Ego enim magister vester: ego cognovi Ephraim, et Israel non recessit a me, quia nunc fornicatus est Ephraim, commaculatus est Israel: non dederunt cogitationes suas ut reverterentur ad Dominum Deum suum, quia spiritus fornicationis est in eis: Dominum autem non cognoverunt. »O sacerdotes et reges, qui meum populum decepistis; et tu, popule, qui deceptus es, tam graviter deliquistis, ut non solum occideritis victimas, sed et in profundum eas miseritis inferni: nolite arbitrari magnitudine sceleris vos a me penitus recessisse. Ego sum magister vester, imo eruditor, qui emendare cupiam, non punire; et salvare, non perdere. Ego, inquit, scio Ephraim, in est Jeroboam, a quo seductus est populus, et omnes reges qui eum et dignitate et scelere sunt secuti, et Israel non est absconditus a me, id est, decem tribuum populus, quia, fornicante rege contaminatus est Israel. Rex primo coepit a Dei cultu fornicari, vitulos aureos cupiens adorare, et volens secutus est populus, paremque impietatem pari studio compleverunt (III Reg. XII). Denique non revertentur ad Dominum, quia quod voluerant invenerunt, et spiritus fornicationis qui juxta Apostolum operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II), possidet eorum corda captiva, et idcirco illo regnante, Dominum nescierunt, imo obliti sunt Creatoris sui. Unde et principes dogmatum perversorum et populum Dominus [Al. Domini] non ignorat: non quod ejus notitia digni sint, sed quia nihil eum lateat eorum quae occulte faciunt, quorum alii deceperunt, alii sunt decepti. Nec dabunt cogitationes suas ut agant poenitentiam, qui semper in perditione proficiunt. Spiritus enim fornicationis quo fornicati sunt in Ecclesia, et a vero matrimonio recesserunt, versatur in medio eorum. :ideo Dominum non cognoverunt. (Vers. 5.) «Et respondebit arrogantia Israel in facie ejus, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua, ruet etiam Juda cum eis.