Latin
2.24.68 to 2.24.91
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.68-91
Unproofread scanNot analysed yet
Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Quaerimus cur tertio desponsionis nomen repetierit. Primo enim ait: Sponsabo te mihi in sempiternum. Secundo: Sponsabo te mihi in justitia et judicio, et in misericordia et miserationibus. Nec hoc fine contentus jungit et tertium: Sponsabo te mihi in fide, et scies quia ego Dominus. Primo despondit eam in Abraham, sive in AEgypto, ut uxorem habeat sempiternam. Secundo in monte Sinai, dans ei pro sponsalibus Legis justitiam atque judicium, et junctam Legi misericordiam, ut quando peccaverit, tradatur captivitati, cum egerit poenitentiam, revocetur in patriam, et misericordiam consequatur. De his sponsalibus in diversis locis Psalmista decantat: Misericordiam et judicium cantabo tibi. Domine (Psal. CII. 2). Et: Misericordia et veritas obviaverunt sibi, et justitia et pax deosculatae sunt se (Psal. LXXXIV, 11). Quos duos calices in septuagesimo quarto psalmo legimus: Calix in manu Domini ini meri plenus misto, et inclinavit ex hoc in illum; de justitiae calice in calicem misericordiae, et rursum de calice misericordiae in calicem justitiae. Si iniquitates, inquit, observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est (Psal. CXXIX, 3, 4). Ista igitur meretrix, quae primum voto sponsi in aeternos fuerat juncta complexus, ut nunquam a vinculo recederet maritali, quia recessit et in AEgypto fornicata est, rursum per Legem assumitur: quam quia praeteriit, prophetis quasi sponsi sodalibus, qui ad se missi fuerant, interfectis, novissime venit Dei Filius, Dominus Jesus: quo crucifixo, et a mortuis resurgente, desponsatur nequaquam in Legis justitia, sed in fide et gratia Evangelii, ut cum cognoverit Unigenitum, cognoscat et Patrem. Dicit enim ipse ad Philippum; Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum; quomodo tu dicis, ostende nobis Patrem?