Latin
2.24.92 to 2.24.107
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 2.24.92-107
Unproofread scanNot analysed yet
non credis quia ego in, Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 10, 11). Qui in fide fuerit desponsatus et crediderit Evangelio, statim sciet quia ipse sit Deus, credens in eum quem prius negaverat. (Vers. 20 seqq.) «Et erit in die illa: Exaudiam, dicit Dominus: exaudiam coelos, et illi exaudient terram, et terra exaudiet triticum et vinum et oleum, et haec exaudient Jezrael, et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quae fuit absque misericordia, et dicam non populo meo, populus meus es tu: et ipse dicet, Deus meus es tu. »LXX: «Et erit in die illa, dicit Dominus: Exaudiam coelum et coelum exaudiet terram, et terra exaudiet frumentum, vinum, et oleum, et haec exaudiant Jezrael, et seminabo cam mihi super terram, et miserebor ejus quae fuit absque misericordia, et dicam non populo meo, populus meus es tu: et ipse dicet. Dominus Deus meus es tu. »In die illa et in illo tempore, quando te mihi in fide despondero, et cognoveris quod ego sim Dominus, exaudiam coelos, qui enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII), et coeli exaudient terram, ut eam coelesti pluvia irrigent, et terra, de qua orta est veritas (Psal. LXXXIV), et in cujus agrum paterfamilias egreditur, ut seminet semen suum (Matth. XIII) exaudiet triticum et vinum et oleum, de quibus supra diximus, et haec omnia exaudient Jezrael, id est, semen Dei, ut intelligatur omnium rerum abundantia atque fertilitas ob Dei semen, qui [Al. quod) Christus est, condonari, quod Dei semen seminatur in terra, ut multiplices fructus afferat, centenarium, sexagenarium, et tricenarium (Ibid. 8). Et illa meretrix, qua: Deo fuerat copulata, et tres ediderat liberos, duos masculos, et unam feminam; primum Jezrael, secundam, absque misericordia; tertium, non populus meus, videat propter semen Dei mutata esse rerum vocabula, et in Christi fide consecutam misericordiam, quae absque misericordia erat, et vocatum populum Dei, qui prius, non populus vocabatur.