Latin
3.11.1 to 3.11.22
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.11.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 4, 5.) «Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam libi, Juda? misericordia vestra, quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens: propter hoc dolavi In prophetis, et occidi eos in verbis oris mei, et judicia tua quasi lux egredientur, »LXX: «Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia autem vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens: propterea succidi prophetas vestros, occidi eos in verbis [Al. Verbo] oris mei, et judicium tuum quasi lux egredietur. »Quando dicit; Quid faciam tibi… Ephraim? quid faciam libi, Juda? parentis in perditos filios monstrat affectum, juxta illud quod in Isaia legimus: Quid est quod ultra debui facere Vineae mece et non feci ei (Isa. V, 4)? Et in Michaea: Popule meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? Responde mihi; quin eduxi te de terra AEgypti, de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam (Mich. VI, 3, 4). Quid igitur faciam tibi, Ephraim, quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra, qua vobis semper misertus sum, quasi nubes matutina pertransiit, et quasi ros mane consurgens, qui, orto sole, siccatur. Jam enim captivitas prope est, jam vos cerno duci in Assyrios et in Babylonios catenatos; dolavi vos in prophetis, et verbis terribilibus comminatus sum, scalpellum, ignes et cauteria protuli, ut qui clementem contemnebatis, timeatis offensum, et occidi negligentes in verbis oris mei, ut ante peccatores verborum terrore punirem, quam captivitas immineret. Et haec universa feci, ut judicii, quo te judicaturus sum, veritas appareret, nullusque dubitaret vos juste quae patimini fuisse perpessos. Pro eo quod est, dolavi in prophetis, Septuaginta transtulerunt, succidi prophetas vestros, ipsos pseudoprophetas occisos a Domino intelligentes: ut qui causa erroris fuerant, prospera promittentes, interfecti verterentur in occasionem salutis.