Latin
3.11.23 to 3.11.41
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.11.23-41
Unproofread scanNot analysed yet
Et est sensus: Ne diceretis, prophetis credidimus, etiam ipsos interfeci: ut omnis vobis peccandi tolleretur occasio. Legimus in Regum volumine quadringentos quinquaginta prophetas Baalim interfectos sub Elia (III Reg. XVII), et aliam innumerabilem multitudinem sub Jehu (IV Reg. X), qui subvertit domum Achab. Haec eadem et ad haereticos, et ad verum [Al. virum] Judam, qui similia perpessurus est, dicta sentimus, quod provocet eos Dominus ad misericordiam, et reverti cupiat ad salutem. Sed illi delicias hujus saeculi et refrigeria quasi nubem et rorem, qui cito transeat, consectentur, quibus in Evangelio dicitur: Stulte, hac nocte repetunt animam tuam a te: quae autem parasti cujus erunt (Luc. XII, 20)? Et dives ille purpuratus, qui ante januas suas jacentem Lazarum contemnebat (Luc. XVI), omne quod fruitus est, instar nubis ac roris transisse cognovit. Semper autem prophetas haereticorum interficit Deus: dum aeterna cis supplicia comminatur, et aufert de vera vita, et morti scelerum derelinquit. Nos autem nubem diligamus illam, quae perpetua est, et quae a mundi hujus ardore nos protegit, cui sedens Dominus venit in AEgyptum, et omnia AEgyptiorum simulacra confregit. Amemus illum rorem, de quo Moyses loquitur: Descendant sicut ros verba mea (Deut. XXXII, 2). Et de quo Isaias dicit: Resurgent mortui, et resuscitabuntur qui in sepulcris sunt: ros enim qui a te est, sanitas eorum est (Isa. XXVI, 19, sec. LXX). Sunt qui prophetas interfectos vere [Al. viros] sanctos aestiment, eo quod causa populi peccatoris diam prophetae occisi sint, et hostibus traditi.