Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.17
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 2.) «Et ne forte dicant in cordibus suis, omnis malitiae [Vulg. omnem malitiam] eorum me recordatum: nunc circumdederunt eos adinventiones suae: coram facie mea factae sunt. »LXX: «Ut concinant quasi canentes in cordibus suis, omnes malitias eorum recordatus sum: nunc circumdederunt eos cogitationes suae, contra faciem meam factae sunt. »Ne forsitan, inquit, dicant in cordibus suis: vetera nobis Deus peccata restituit, et patrum delicta persolvimus: illi comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt (Jerem. XXXI); idcirco quae nunc et in praesentiarum, me vidente, fecerant, et quotidie faciunt, sequenti sermone narrabo, et ostendam illis adinventiones suas, sive cogitationes quibus mala studiosissime consectati sunt, et quae me praesente gesserunt, non timentes faciem meam. Quod autem in Septuaginta legimus, ut concinant quasi canentes in cordibus suis, ad illud referendum est, quod ideo fur ingressus, sive latrunculus exspoliaverit foris, ne in pristinis divitiis et vestibus permanentes, repellerent furis latronisque consensum; sed cum spoliati fuerint, concinant cum eis, et uno corde efficiantur (dist. 4, de Poenit. ,cap. Cum ita): idcirco recipient quae fecerunt, et omnes cogitationes eorum vel opera meum non merebuntur aspectum. Haeretici quoque non possunt vetera contra Deum peccata causari; cum quotidie antiquis operibus novam addant impietatem, et cum perditis pereant, suisque ligentur erroribus, et cum Deum se coelare putent, oculos ejus vitare non valeant.