Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.18
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 3.) «In malitia sua laetificaverunt regem, et in mendaciis suis principes. »LXX: «In malitiis suis laetificaverunt reges, et in mendaciis suis principes. »Exponit quae coram facie ejus fecerunt: In malitiis suis laetificaverunt regem Jeroboam, et in mendaciis suis principes qui sub Jeroboam populo praefuerant. Haeretici quoque in malitia operum suorum laetificaverunt regem diabolum, et in mendaciis dogmatum perversorum principes, haud dubium quin mundi hujus, quorum falsam sapientiam destruit Deus. Possumus regem apud haereticos dicere, qui primus haeresim repent, et principes eos qui praepositi haereticorum populis, falsum sibi vindicant sacerdotium. Et simul notandum, quod in peccatis nostris gaudeant contrariae fortitudines et rectores ac principes tenebrarum istarum.