Latin
3.2.1 to 3.2.16
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.2.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 8, 9.) «Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama: ululate in Bethaven post tergum tuum Benjamin: Ephraim in desolatione erit in die correptionis, in tribubus Israel ostendi fidem. »LXX: «Clangite tuba super colles, sonate super excelsa, praedicate in domo ών: mente excidit Benjamin, Ephraim in desolatione factus est in diebus correptionis, in tribubus Israel ostendi fidelia. »Ephraim et Israel et Juda menses singuli, sive rubigo cum suis partibus devorabunt. Quamobrem praecipio vobis qui auditis, ut non voce sublimi, sed clara buccina concrepetis: claro enim auditu opus est, ut omnes audiant qui in circuitu sunt. Clangite buccina in Gabaa, cujus etymologiam in colles Septusginta transtulerunt: et tuba in Rama, quae interpretatur excelsa: istae autem duae sunt in tribu Benjamin, vicinae sibi mutuo civitates, id est Gabaa, in qua natus est Saul; et Rama, quae est juxta Gabaa, in septimo lapide a Hierosolymis sita; et quam rex Israel occupare conatus est, ut exitum et introitum clauderet tribui Judae. In Gabaa itaque et in Rama clara buccina et tuba personate; quorum buccina pastoralis est, et cornu recurvo efficitur; unde et proprie Hebraice SOPHAR (ηΒΊΙΓ), Graece χερατίνη appellatur, Tuba autem de aere efficitur, vel argento, qua [quae] in bellis et solemnitatibus concrepabant [Al. concrepat]. Super Bethaven, quae quondam vocabatur Bethel, et est in tribu Ephraim, in qua vitulus aureus erat, non clangore et sonitu, sed ululatu opus est: quia vicina captivitas est. Ei pulchre dixit quod Bethaven post tergum sit Benjamin: ubi enim tribus finitur Benjamin, haud procul in tribu Ephraim, haec urbs condita est. Idcirco autem dico atque praecipio: Clangite buccina in Gabaa, et tuba in Rama, et ululate in Bethaven; quia domus regia Ephraim, sive ipse Ephraim, hoc est imperium Israel, jam in desolatione erit;