Latin
3.2.17 to 3.2.33
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.2.17-33
Unproofread scanNot analysed yet
et instat vicina captivitas. In die correptionis atque supplicii decem tribuum Israel, ostendi mea fidelia verba, quae per prophetas comminatus sum: ut quod sermone praedixeram, opere comprobarem. Quidam Bethaven juxta Septuaginta qui dixerunt domus ων, civitatem solis, interpretati sunt; et Solem justitiae Christum dicentes, urbem illius Ecclesiam esse voluerunt. Quod mihi displicet: neque enim domus idoli, quam Aquila interpretatus est domum inutilem, juxta tropologiam ad Ecclesiam referri potest. Sed hoc dicamus, quod haeretici qui in Gabaa et Rama, excelsam sibi scientiam pollicentur, jubeantur ululare [Al. jubilare] in domo idoli; et non sint ante faciem Benjamin, qui interpretatur filius dexterae: sed post tergum ejus, ubi oculos non habet. Omnis enim Ephraim jactantia, quae interpretatur ubertas, brevi in desolatione erit, et cum judicii, inquit, dies et tempus correptionis advenerit, verba mea non esse inania rebus ostendam. Pro eo quod nos transtulimus post tergum tuum Benjamin, Septuaginta verterunt, mente motus est Benjamin: semper £χσταβιν, id est mentis excessum, Benjamin, viro ecclesiastico coaptantes. Unde et in sexagesimo septimo psalmo (V. 28)dicitur: Ibi Benjamin adolescentulus in mentis excessu. Et in benedictionibus Jacob, sub persona Benjamin, de qua tribu Paulus apostolus fuit, scriptum legimus: Benjamin lupus rapax: mana comedet praedam et ad vesperam dabit escam (Gen. XLIX, 27). Qui enim in principio persequebatur Ecclesiam, postea in loto orbe Evangelii credentibus alimenta largitus est. Unde et Saul qui de tribu Benjamin fuit, in mentis excessu, lota die usque ad vesperum vaticinatus est inter prophetarum chorum (I Reg. X).