Latin
3.22.1 to 3.22.22
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.22.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 11, 12.) «Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. AEgyptum invocabant, ad Assyrios abierunt: et cum profecti fuerint extendam [Vulg. expandam] super eos rete meum, quasi volucrem [Al. volucres] coeli detraham eos, caedam illos secundum auditionem coetus eorum. »LXX: «Et erat Ephraim quasi columba incipiens non habens cor. AEgyptum invocavit [Al. invocabit], et in Assyrios abierunt sicut ibunt. Mittam super eos rete meum, ut volatilia [Al. volatile] coeli detraham illos, corripiam eos in auditu [Al. adventu] tribulationis eorum. »Praecepit Dominus in Evangelio (Matth. X) ut simus simplices quasi columbae, et astuti quasi serpentes, ut imitantes simplicitatem columbarum, et serpentis astutiam, nec aliis nocere possimus, nec ab aliis patiamur insidias, sed simplicitate et prudentia exhibeamus hominem temperatum: quia prudentia absque bonitate, malitia est: et simplicitas absque ratione, stultitia nominatur. Factus est ergo Ephraim quasi columba seducta, quod Hebraice PHOTHA (nrTJD): ab Aquila et Symmacho, os>- γομένη, vel άταιωμένη dicitur, id est, lactata, sive decepta: et a Septuaginta insipiens, sive insensata: Avoυ; enim utrumque exprimere potest. Et pulchre columba seducta, sive insipiens appellatur, quia est columba et sapiens, quae dicit in Psalmis: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam (Psal. LIV, 7)? Cujus pennae deargentatae sunt, et posteriora dorsi ejus in virore auri. Ephraim autem columba insipiens, et non habens cor, intantum brutae mentis ostenditur, ut AEgyptum invocans, ad Assyrios perrexerit. Qui enim deprecatus AEgyptiorum auxilium est, ab Assyriis captivus abducitur. Baculus arundineus AEgyptus, cui qui innixus fuerit, statim conteret eum, et fractus atque contritus manum transforat incumbentis. Et ut ostenderet Deus, quod commutantes loca, oculos ejus vitare non possumus, et semper Dei regimur potestate: Cum inquit, profecti fuerint in Assyrios, etiam ibi extendam rete meum, et si exaltati fuerint ut volucres, inde detraham illos.