Latin
3.22.23 to 3.22.29
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.22.23-29
Unproofread scanNot analysed yet
Detraham illos autem non in perditionem, sed ut caedam quasi filios: et caedam non in poenarum magnitudine, sed in timore, ut audientes ventura [Al. vetera] supplicia, solis terroribus emendentur. Quaeritur cur Ephraim non aliis avibus, sed columbae comparatus sit. Aves caeterae pullos suos etiam cum periculo vitae suae protegere festinant, et cum ad nidum suum accipitrem, colubrum, corvum, sive cornicem accedere viderint, huc illucque volitant, et immittunt se morsu, et unguibus lacerant, et dolorem parentis querula voce testantur; sola columba ablatos pullos non dolet, non requirit: et ideo huic recte comparatur Ephraim, quod vastatum per partes populum non sentiat, sed negligens sit salutis suae. Quodque dicit, caedam eos secundum auditionem coetus corum, hoc significare potest: sicut juncto consilio omnes idola fabricati sunt: ita me irato omnes pariter vastabuntur. Magistros contrariorum dogmatum, qui Christum reliquere sapientiam, et de Ecclesia sunt egressi, recte insipientem et excordem columbam possumus dicere, qui terrena desiderantes, Assyriis traditi sunt et cum profecti fuerint de Ecclesia, expandit Dominus super eos rete suum, testimoniis Scripturarum, et artifici sapientiae sermone contextum, ut elevantes se contra sapientiam Dei, et instar avis ad excelsa volitantes, ad humilia detrahat, et corripiat eos comminatione, et auditione poenarum, ut correcti non pareant in aeternum.