Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.23
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 13.) «Vae eis, quoniam recesserunt a me: vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Ego [Vulg. Et ego] redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia, et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis. »LXX: «Vae eis, quoniam recesserunt a me: manifesti sunt quoniam impie egerunt in me: ego vero redemi eos: ipsi vero locuti sunt contra me mendacium, et non clamaverunt ad me corda eorum, sed ululabant in cubilibus suis. »Me extendente rete meum, ut eos comprehenderem, et quasi vo lucrem coeli de superbia deponerem, et caederem in auditu angustiae, illi recesserunt et resilierunt a me, hoc enim significat άπεπήδησαν, quod Septuaginta transtulerunt: et propterea vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Pro eo quod nos diximus, vastabuntur, et in Hebraeo scriptum est SOD LAEM (DnS*ΠΡ). id est, vastatio eis: Symmachus, interitum: Theodotio, miseriam interpretati sunt. Porro in editione Vulgata dupliciter legimus; quidam enim codices habent, δήλοίe, hoc est, manifesti sunt: alii δειλαιοί εΐσιν, hoc est, meticulosi, sive miseri sunt. Vastabuntur igitur et miseri erunt, et semper timentes ac formidantes, quia praevaricatis sunt in Deum, adorantes vitulos aureos, et relinquentes eum qui redemit eos de AEgyptia servitute, et eduxit in excelso brachio. Ipsi vero loculi sunt contra Dominum mendacia, dicentes de idolis: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra AEgypti (Exod. XXXII, 4), et non clamaverunt ad Dominum in corde suo, sed in idololatriae fornicationibus volutabantur. Sive quia daemonum cultum sequitur libido et luxuria, qui colebant daemones, consequenter instar porcorum in caeno libidinum versabantur. Et pulchre cantica idolis servientium, non carmina in Deum, sed ululatum appellat. Super haereticis facilis interpretatio est, quod vae habeant sempiternum, quia recesserunt a Deo, et miseri sunt, quia reliquerunt Creatorem suum qui redemit cos sanguine sanguine suo: et ipsi loquuntur contra cum mendacia, impia falsitatis dogmata componentes, et non clamant in cordibus suis, sed ululant semper in conciliabulis, quae pulchre cubilia appellat, et ferarum lustra. Istiusmodi non possunt dicere: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7): sed volutantur in sordibus Libidinum, vacant stupris, et quidquid loquuntur et putaverint se in laudem Dei dicere, ululatus luporum et baccharum insanientium sonitus est. Raro haereticus diligit castitatem, et quicumque amare pudicitiam se simulant, ut Manichaeus, et Marcion, et Arius, et Tatianus, et instauratores veteris haereseos, venenato ore mella promittunt. Caeterum juxta Apostolum, quae secrete agunt, turpe est dicere (Ephes. V).