Latin
3.25.1 to 3.25.17
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.25.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. VIII. —Vers. 1 seq.) «In gutture tuo sit tuba, quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt. Me invocabunt [Al. invocabant], Deus meus, cognovimus te Israel. Projecit Israel bonum, inimicus persequetur eum. Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi. Argentum suam et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. »LXX: «In sinu eorum quasi terra sicut aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt testamentum meum, et contra legem meam impie egerunt. Me invocaverunt [Al. invocabant], Deus, cognovimus te: quia Israel aversatus est bona: inimicum persecuti sunt, ex semetipsis regnaverunt, et non per me: principes exstiterunt, et non indicaverunt mihi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut dispereant. »Hoc quod interpretati sumus, in gutture tuo sit tuba, pro quo in Hebraeo scriptum est, ALECHCHAC SOPHAR ("pnSx •Ί2ΤΦ) Aquila et Symmachus et Theodolio similiter transtulerunt. Soli Septuaginta dixerunt: In sinu eorum quasi terra: quod quid significet, incertum est. Quidam enim aestimant sinum dupliciter accipi, et inferiorem partem vestimenti a genitalibus usque ad pedes: et colpum maris, id est, sinum, verbi gratia, Hadriatici, et Ionii, et Propontidis, falsosque magistros, qui blasphemiam AEgypti sunt secuti, omnia, in sinu suo libidini servientia et terrena retinere: vel certe in portu et refugio navigationis suae, nihil pretiosarum mercium, sed terrena conquirere. Nos autem sequentes veritatem Hebraicam, coeptae explanationis texamus ordinem. Praecipitur prophetae, et dicitur ad eum: in gutture tuo sit tuba, hoc est, sic exalta vocem tuam, ut tubae similis sit: ut plurimi audiant, quia plurimi peccaverunt. Cumque exaltaveris vocem tuam, hoc dicito cum clamore, quasi aquila super domum Domini, et est sensus: Veniet Nabuchodonosor cum omni exercitu suo tam raptim, tam velociter, ut aquilae imitetur volatum festinantis ad praedam: et veniet non ad alium locum, sed ad Jerusalem, in qua templum Dei situm est, ut eam destruat atque subvertat.