Latin
3.25.18 to 3.25.34
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.25.18-34
Unproofread scanNot analysed yet
De hac aquila et Ezechiel plenius loquitur (Ezech. XVII): magnarum alarum plumarumque et unguium, quae habet ductum intrandi in Libanum, hoc est, in templum Dei. Juxta Zachariam prophetam, in quo scriptum est: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas (Zach. XI, 1). Hoc autem, o propheta, quod tibi dico atque praecipio: In gutture tuo sit tuba, ut vocifereris et dicas, quasi aquila super domum Domini, regem venire Chaldaeorum, non aliam ob causam jubeo, nisi quod transgressi sunt foedus meum, et meas caeremonias reliquerunt. Unde tempore necessitatis et angustiae, quan do captivitas venerit, me invocabunt et dicent: Deus meus, cognovimus te, Israel; nos qui appellamur Israel, scimus te atque cognoscimus, et non en Jacob, qui tibi placuit, servamus antiquum, ut dicamur Israel. Quibus respondit Dominus: Quomodo vocamini Israel, cum Israel projecerit bonum, id est, Dominum Deum suum, a quo appellatus est Israel? Idcirco quia Israel projecit bonum, inimicus, hoc est, Assyrius persequetur eum, atque comprehendet: qui, me rege deserto, petierunt sibi regem, sicut et gentes reliquae, et fecerunt contra voluntatem Dei [Al. meam]. Denique Samuel ideo eis dura regis exponit imperia, et filios eorum ac filias dicit regibus servituras, ut ad Dominum regem clementissimum convertantur (I Reg. VIII); sed illi absque voluntate Dei principes exstiterunt. Et non eis suffecit hoc scelus, nisi majori impietate facinus duplicarent, ut argentum suum et aurum quod acceperant ad divitias et ornatum in idola verterent. Ergo Saul non ex voluntate Dei, sed ex populi errore rex factus est. Et quia radicem pietatis non habuit, statim ut regnare coepit, impietate succensus est. Potest hoc quod dicit: Ipsi regnaverunt, et non ex me, principes exstiterunt, et non cognovi, etiam de Jeroboam accipi filio Nabath, et de caeteris principibus, qui ei in imperio successerunt.