Latin
3.26.1 to 3.26.16
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.26.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 5, 6.) «Projectus est vitulus tuus, Samaria. Iratus est furor meus in eis: usquequo non poterunt emundari? quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illud, et non est Deus: quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae. »LXX: «Projice vitulum tuum, Samaria concitatus est furor meus super eos: usquequo non poterunt emundari in Israel? et hoc artifex fecit, et non est Deus, quia seducens erat vitulus tuus, Samaria. »In eo loco, in quo nos posuimus aranearum telas, in Hebraico scriptum est SABABIM (),per IOD litteram penultimam: non ut quidam falso putant, SABABUM (□'nztt). id est, per VAU, quod Septuaginta et Theodotion, πλανών interpretati sunt, id est, seducens, atque decipiens: Aquila errantibus, sive conversis; Symmachus, inconstans, vel instabile, id est, άχαταστατών; quinta editio,, vagus et fluctuans. Nos ab Hebraeo didicimus SABABIM proprie nominari aranearum fila per aerem volantia, quae dum videntur intereunt, et in atomos atque in nihilum dissolvuntur. Et recte his Samariae vitulus comparatur, quem eo tempore pro pretii magnitudine, quia aureus erat, populus adorabat. Hoc quod supra dixerat: Argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent, nunc exponit manifestius: Projectus est vitulus tuus, Samaria. iratus est furor meus in eos: vel in vitulos, quia duos fecerant, vel in Samariae habitatores, qui eos adorabant. Porro quod in Septuaginta legimus: Projice vitulum tuum, Samaria, cohortatur habitatores ejus, non unius urbis, sed omnium decem tribuum, quae appellantur Samaria (alioquin in urbe Samaria vituli non erant, sed in Dan et in Bethel), ut projiciat vitulos super quos iratus est Deus, sive άποτρίψεται, id est, defricet: ut quos multo tempore coluerat, paulatim a se defricet et emundet. Illisque non audientibus, convertitur ad alios, et quasi ad tertiam personam loquitur: Usquequo non poterunt emundari?