Latin
3.26.17 to 3.26.28
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.26.17-28
Unproofread scanNot analysed yet
Quae ista, inquit, insania est, me dante [Al. mediante] locum poenitentiae, illos ad sanitatem nolle converti. Et quia dixerat: Projice titulum tuum, Samaria, exponit quis iste sit vitulus; quia ex Israel et ipse est: non ab aliis ait, vitulum gentibus accepistis, ut Baal et Astaroth a Sidoniis, ut Chamos a Moabitis, ut Moloch ab Ammonitis (IV Reg. XXIII); sed vos ipsi, et rex vester Jeroboam, quod in AEgypto didiceratis, fecistis in Israel. Aut qualis ille est deus, qui manu formatur artificis? Denique ut aranearum fila dissolvuntur in ventum, ita vitulus Samariae redigetur in nihilum. Projicit Dominus haereticorum vitulos et Samariae, qui se dicunt legis praecepta servare: qui vituli haerent humo, et operantur in terra, non spiritu, nec oculos ad coelum levant; et idcirco iratus est furor Domini super cos, et miratur quae sit tanta perversitas, ut nolint relinquere idola, quae sibi fabricati sunt, et ament [Al. amant] sordes haereticas pro Ecclesiae munditiis. Quos vitulos non accepit Israel, qui Dominum videre se fingit a caeteris gentibus: sed de Scripturis sanctis sibi ipse conflavit intelligentiae pravitatem, et artifex est Dei sui, qui cito peribit et aranearum telas imitabitur, quae levi rumpuntur attactu.