Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.28
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 8.) «Devoratus est Israel, tunc factus est in nationibus quasi vas immundum. »Septuaginta pro immundo, inutile transtulerunt, caetera similiter. Immundum vas, sive inutile, Hebraei matulam vocant, qua ad suscipienda et projicienda stercora uti solemus. Huic immunditiae idololatras et haereticos comparat, qui misceatur gentibus, dum Dei non custodiunt veritatem, et facti vas in honorem, conversi sunt in vasa [Al. vas] contumeliae. Quid enim immundius daemonico spiritu, et haereticorum dogmatibus, quae eos ethnicis miscuerunt? Talis erat Jechonias idolis mancipatus, de quo per Jeremiam loquitur Deus: Inhonoratus est Jechonias, sicut vus cujus nulla est utilitas (Jerem. XXII, 28). Econtrario Paulus qui dicere poterat: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? appellatur vas electionis aureum et argenteum: quia habebat sapientiam, et eloquium, quo Christi Evangelium praedicabat. Quod autem dicit, devoratus est, vel absorptus, hoc significat, quod mixtus idolis et nationibus, proprium Israelis et Christiani nomen amiserit.