Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.27
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 7.) «Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans, non est in eo germen, non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam. »LXX: «Quia corrupta vento seminaverunt, et subversio eorum suscipiet ea: manipulus non habens vires ut faciat farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam. »Aranearum telis, Samariae vitulum comparat: idcirco metaphoram servat in reliquis, ut quos aranearum telas dixerat, comparet vento, et turbini, culmisque non stantibus: et si steterint, farinam non habentibus; et si farinam, inquit, fecerint, ab aliis devorabitur. Et quia tam de haereticis quam de his, qui in Samaria fabricati sunt idola, communis est sensus, communiter disputandum est. Isti ventum seminant, sive quae a vento corrupta sunt semina, quae medullam non habent, quam Graeci έντεριώνην vocant, et idcirco vacua seminantes, inania vacuaque recipiunt: imo seminantes in carne, de carne metunt corruptionem, et circumferuntur omni vento doctrinae. Cumque ventum seminaverint. metent turbines et tempestates, et primum quidem culmus, hoc est, stipula non erit ex his seminibus, nec aliquam poterunt speciem segetis habere fecundae. Quod si raro acciderit, ut Ecclesiastici quid dogmatis simile habere videantur: ipsum germen et spica farinam non faciet. In cujus farinae satis tribus mittit fermentum Evangelica mulier (Matth. XIII): ut et spiritus quo sentimus, et anima qua vivimus, et corpus quo incedimus, in unum sanctum Spiritum redigantur, juxta Apostolum: In ipso vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28). Quod si raro acciderit haereticis, ut farinam quoque sementis eorum faciat, de hac farina fiet subcinericius panis, qui non reversatur, et quem alieni comedent. Unde et nunc ait: Quod et si fecerit farinam, alieni comedent eam. Alienos autem illos debemus accipere, de quibus scriptum est: Filii alieni mentiti sunt mihi (Psal. XVII, 46). Et in octavo decimo psalmo: Ab occultis meis munda me, Domine, ei ab alienis parce servo tuo. Qui si justo viro non fuerint domni nati, tunc immaculatus erit, et mundabitur a delicto maximo.