Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.30
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 11) «Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum, factae sunt ei arae in delictum. »LXX: «Quia multiplicavit Ephraim altaria: in peccatum sunt ei altaria dilecta. »Ducti, ait, in captivitatem cessabunt paulisper ab onere regis et principis. Et hoc patientur quia Ephraim princeps eorum multiplicavit altaria, non in quibus immolaret Domino, sed in quibus peccatis peccata conjungeret: quae altaria, id est, arae vertentur ei in delictum, ut quanto plura fuerint, tanto illius scelera multiplicentur. Deinde ut supra dixerat: Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? velut ambigens et requirens, quo medicamine sanaret infirmum, et quibus consiliis peccantem retraheret ad salutem.