Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.31
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 12.) «Scribam ei multiplices leges meas, quae velut alienae reputatae [Vulg. computatae]sunt: hostias offerent [Vulg. afferent], immolabunt carnes, et comedent, et Dominus non suscipiet eas »LXX: «Scribam eis multitudinem: legitima ejus in aliena reputata sunt altaria: quia si immolaverint hostias, et comederint carnes, Dominus non suscipiet eas; »quas prius dederam per Moysen. Sed quid prodest ultra alias scribere, cum contempserit eas quas ante suscepit? Annon contemptus Dei est, quando, me jubente, ut unum in Jerusalem esset altare, per omnes montes et colles idola fabricati sunt, quibus irritarent Dominum? Altaria quoque idcirco fecerunt, non ut mihi placerent; sed ut, multis hostiis immolatis, carnes carum comederent, juxta illud quod Dominus loquitur in Evangelio: Amen, amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis de panibus, et saturati estis (Joan. VI, 26). Omne enim studium victimarum in eo habent, ut devorent hostias, non ut per eas placeant Deo: nec suscipiet eas Dominus quas non illi, sed suo ventri immolaverunt et gutturi. Unum autem esse altare in Ecclesia, et unam fidem, et unum baptisma apostolus docet (Ephes. IV), quod haeretici deserentes, multa sibi altaria fabricati sunt, non ad placandum Deum, sed in delictorum multitudinem. Propterea leges Dei accipere non merentur, cum eas quas acceperant, ante contempserim. Et si quid dixerint de Scripturis, nequaquam divinis verbis, sed ethnicorum sensibus comparandum est. Isti multas immolant hostias et comedunt carnes earum, unam Christi hostiam deserentes: nec comedentes ejus carnem, cujus caro cibus credentium est. Quidquid fecerint, sacrificiorum ordinem ritumque simulantes, sive dederint eleemosynam, sive pudicitiam repromittant, sive humilitatem simulent, fictisque blanditiis simplices quosque decipiant, nihil de hujuscemodi sacrificiis Dominus suscipiet.